- COMITES Palatini
- COMITES Palatinialias Comites Palatii, German. Pfalizgraven. Vide B. Rhenan. l. 3. p. 235. qui Palatinum, a Palas regione ducit. Dicti olim, qui officia in Palatio Principis administrabant, inprimis κατ᾿ ἐξοχην` Comes Palatinus dictus est, quem sub Carolo Magno luculenter descripsit Hincmar. Remensis Archiepiscopus, Ep. 3. c. 16. et seqq. Ubi inter alia: Post eos (Apocrisiarium et Cancellarium) sacrum Palatium per hos ministros disponebatur, per Camerarium videlicet, et Comitem Palatii, Senescallum, Buticularium, Comitem Stabuli, etc. Item Apocrisiarius, qui vocatur apud nos Capellanus, vel Palatii custos, de omnibus negotiis Eccles. vel ministris Ecclesiae; et Comes Palatii de omnibus saecularibus causis et iudiciis suscipiendi curam instanter habebant, ut nec saeculares prius dominium Regem absque eorum consultu inquietare necesse haberent. Porto: Comitis autem Palatii, inter coetera pene innumerabilia, in hoc maxime sollicitudo erat, ut omnes contentiones legales, quae alibi ortae, propter aequitatis iudicium, Palatium aggrediebantur, iuste ac rationabiliter determinaret, etc. Transiit hoc officium dein in Capitalis iustitiarii, Cancellarii et aliorum. Spelmannus, Glossar. Archaeol. Sed in oculis omnium illustrior est Comes Palatinus, non tam personali munere, quam hereditariâ dignitate insignis. Utpote, qui in territorio suo, plenitudine iurium regalium fretus, omnem iustitiam sui ipsius nomine, suis ipsius Officialibus administrat. Et indicat Speculum Saxon. Art. 53. Seb. item Munster. Cosm. l. 3. c. 20. Palatinos Principes fuisse aliquando in Germania Reges: devictosque eosdem a Romanis, administrationem pristinam, sed mutatô titulô, obtinuisse. Sic apud Anglos Guilielmus I. Hugonem ex sorore nepotem, Comitem Palatinum Cestriae creait: Eduardus III. Lancastriae Comitatum in Palatinatum erexit, etc. Plura vide apud Spelmannum, Glossar. Archaeol. et in voce Palatinus. Distinctiones Comitatuum in Britannia Insul. sub Aluredo, circa A. C. 871. apud exteros, sub Berengariis et Othonibus, vel sub Carolo M. factae videntur. Idem Spelmannus. Vide et infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.